- MECHOACANIA vel MECHOACAN
- MECHOACANIA, vel MECHOACANregio novae Hispaniae, opulenta, ter quippe in anno fruges maturescunt. Inter Mexicanam ad Ortum et novam Galitam ad Occidentem, sub Hispan. Extensa per 80. leuc. a Septentrione in meridiem iuxta mare Pacisicum, ex illa pendent Colima et Zacatula provinc. Eius urbes sunt S. Michaelis S. Miguel, S. Philippi. S. Felipe, Conceptionis de Salaya, la Conception de Salaya, Legio Leon, Sentica seu Zamora, Zacatula et Colima. Sed caput est Vallisoletum seu Mechoacanum, Gall. Valladolid de Mechoacan, Episcopalis sub Archiepiscopo Mexicano, quae incolis Guayangarco. 17. leuc. Hispan. a Mexico in Occasum, et aliquot leuc. a lacu Mechoacano in Austrum, teste Herrerâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.